Passage
Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 50
lat cicero phi021 perseus lat2
videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. etiamne in sinu atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? volo, inquiunt, esse qui in contione detrahat de Pompeio. detrahat ille vituperando? velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod sentio. mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum maximis laudibus ecferebat videbatur.