LOGOI

Passage

Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 56

lat cicero phi021 perseus lat2

sequitur illud, ne deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr. repulsos videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. qui sunt igitur repulsi? non, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque honestissimis viris accidit. repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monent. debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable