Passage
Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 62
lat cicero phi021 perseus lat2
quod si cetera magis pervulgata nos saepe et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentis omnium permovebit? nolite enim id putare accidere posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliqui delapsus de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum hominibus conloquatur. cogitate genus sonitus eius quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam † multis metuendisque rebus: haec eadem profecto quae prospicimus impendentia pertimescetis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable