Passage
Cicero, De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita 7
lat cicero phi021 perseus lat2
huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum initium et iudici. consedit ille: conticui. diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. atque hoc sic moderetur et cogitet, si contentus sit iis sceleribus quae commisit, esse se iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable