Passage
Cicero, Pro P. Sestio 107
lat cicero phi022 perseus lat2
habuit de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. egit causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. productus est ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano praebuit. huius oratio ut semper gravis et grata in contionibus fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque eloquentiam iucunditate fuisse maiore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable