Passage
Cicero, Pro P. Sestio 120
lat cicero phi022 perseus lat2
quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica tam quam in scaena optimarum, flens et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim vi: quí rem publicám certo animo adiúverit, státuerit, steterít cum Achivis— vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— ré dubia haút dubitarit vítam offerre néc capiti pepércerit.