LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 15

lat cicero phi022 perseus lat2

sed necesse est, ante quam de tribunatu P. Sesti dicere incipiam, me totum superioris anni rei publicae naufragium exponere, in quo conligendo ac reficienda salute communi omnia reperientur P. Sesti facta, dicta, consilia versata. fuerat ille annus tam in re publica, iudices,† cum in magno motu et multorum timore intentus est arcus in me unum, sicut vulgo ignari rerum loquebantur, re quidem vera in universam rem publicam, traductione ad plebem furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius oti et communis salutis inimici. hunc vir clarissimus mihique multis repugnantibus amicissimus, Cn. Pompeius, omni cautione, foedere, exsecratione devinxerat nihil in tribunatu contra me esse facturum: quod ille nefarius ex omnium scelerum conluvione natus parum se foedus violaturum arbitratus est, nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset.

Provenance