LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 31

lat cicero phi022 perseus lat2

etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable