LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 51

lat cicero phi022 perseus lat2

nam externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut praeclare cum iis agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabit, segniores sitis et recordatione mei casus a consiliis fortibus refugiatis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable