LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 55

lat cicero phi022 perseus lat2

sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit—legum multitudinem, cum earum quae latae sunt, tum vero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed ab uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata lege potestas per novam legem fieret provinciae commutandae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable