Passage
Cicero, Pro P. Sestio 82
lat cicero phi022 perseus lat2
at vero ipsi illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerant ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit rusticulus non incautus—neque enim homines nequam tacere potuerunt—suum sanguinem quaeri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani; mulioniam paenulam arripuit, cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore servatus est. atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum est Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable