LOGOI

Passage

Cicero, Pro P. Sestio 95

lat cicero phi022 perseus lat2

nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusavit de vi Milonem? neque hic tamen ulla umquam iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi se in rem publicam fuisse paeniteat; sed qui haec vident adulescentes quonam suas mentis conferent? ille qui monumenta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnavit excidit incendit, qui stipatus semper sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum concitavit et servos ad caedem idoneos emit et in tribunatu carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis, accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem repressit: hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur per senatus auctoritatem non est situs.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable