LOGOI

Passage

Cicero, In P. Vatinium testem interrogatio 32

lat cicero phi023 perseus lat2

hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens inter cocos fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras? quem accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium? quae tanta te tenuit amentia ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable