LOGOI

Passage

Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 14

lat cicero phi025 perseus lat2

qua e poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. quae enim homini in quo aliqui, si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiis contaminatissimo nihil esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable