Passage
Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 15
lat cicero phi025 perseus lat2
hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. quod est primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore una cohorte auxiliaria gesta, et bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable