LOGOI

Passage

Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 35

lat cicero phi025 perseus lat2

qua re sit in eius tutela Gallia cuius fidei virtuti felicitati commendata est. qui si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laurea gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici velle: cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable