LOGOI

Passage

Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 4

lat cicero phi025 perseus lat2

omnia domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerint. ad ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. ita gentes eae quae, ut pace uterentur, vim argenti dederant praeclaro nostro imperatori, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum intulerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable