Passage
Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 47
lat cicero phi025 perseus lat2
extremum illud est. ego, si essent mihi cum C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere, inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere. sed cum inimicitiae fuerint numquam, opinio iniuriae beneficio sit exstincta, sententia mea, patres conscripti, si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam; si honos quidam, senatus concordiae consulam; si auctoritas decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo; si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae providebo; si aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse praestabo. atque hoc velim probare omnibus, patres conscripti; sed levissime feram si forte aut iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, si qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable