LOGOI

Passage

Cicero, De Provinciis Consularibus In Senatu 7

lat cicero phi025 perseus lat2

te imperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine calventi, civitas libera, et pro eximiis suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? emisti a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis, quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius non diceres aut bonis civis Romanos everteres.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable