Passage
Cicero, In L. Calpurnium Pisonem 69
lat cicero phi027 perseus lat2
itaque admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur; iste claudus, quem ad modum aiunt, pilam; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable