Passage
Cicero, In L. Calpurnium Pisonem 76
lat cicero phi027 perseus lat2
me Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. vestrae fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable