Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 14
lat cicero phi028 perseus lat2
haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur, nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam: