Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 15
lat cicero phi028 perseus lat2
hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat consulari generi praetorium, ne contendat cum praetorio nomine equester locus. sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen nos in impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus?