LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 16

lat cicero phi028 perseus lat2

qua re noli me ad contentionem vestrum vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in campo? hic quam ille dignior perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: hic factus est. cur iste potius quam ego? vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem dicere: non recte. nam quid adsequerere, si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable