Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 19
lat cicero phi028 perseus lat2
tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia —tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est municipium consularibus, nam malivolos non esse certo scio—numquam intellexi vehementius suorum honore laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable