LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 29

lat cicero phi028 perseus lat2

omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atque haec sunt indicia, iudices, solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable