LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 38

lat cicero phi028 perseus lat2

tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus venditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina, quid cum Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti.

Provenance