Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 39
lat cicero phi028 perseus lat2
dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas? quid enim potes dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable