Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 43
lat cicero phi028 perseus lat2
Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud tribulis suos iudices? immo vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam vero certe edidisset. vel si quaesitor huic edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem exoptandum fuisse videatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable