LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 44

lat cicero phi028 perseus lat2

neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod non eas tribus quibus erat hic maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres? sequestremne Plancium? respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent;

Provenance