Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 54
lat cicero phi028 perseus lat2
et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam a Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. quam convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? etenim verebantur, credo, angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset venire. sed tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen vocando indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam quod questus es pluris te testis habere de Voltinia quam quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis te producere qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable