LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 75

lat cicero phi028 perseus lat2

atque etiam clamitas, Laterensis: quo usque ista dicis? nihil in Cispio profecisti; obsoletae iam sunt preces tuae. de Cispio mihi igitur obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram, te eodem auctore defendi? et ei dices quo usque? quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? nam istius verbi quo usque haec poterat esse invidia: datus est tibi ille, condonatus est ille; non facis finem; ferre non possumus. ei quidem qui pro uno laborarit et id ipsum non obtinuerit dici quo usque? inridentis magis est quam reprehendentis; nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos vixi, is in causis patronus, is in re publica civis et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam umquam impetrare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable