LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 78

lat cicero phi028 perseus lat2

an vero putas idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum crimineris? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint— unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae—cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim? quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc quidem abhorret a virtute verbum—sed certe exercitus, non quia multis debeo—leve enim est onus benefici gratia—, sed quia nomina saepe concurrunt, propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable