Passage
Cicero, Pro Cn. Plancio 8
lat cicero phi028 perseus lat2
sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui praeteritus non est. nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod multo etiam minus esset ferendum. tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua nolui ianua sum ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable