LOGOI

Passage

Cicero, Pro Cn. Plancio 82

lat cicero phi028 perseus lat2

quae cum ita sint, iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque in eo ipso in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam petamque a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse. neque enim illud ad neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae forte sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut nocenti.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable