Passage
Cicero, Pro M. Scauro 14
lat cicero phi029 perseus lat2
num igitur in his criminibus, iudices, residet etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? qui igitur id factum est? quia dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable