LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Scauro 34

lat cicero phi029 perseus lat2

qui sive patricius sive plebeius esset—nondum enim certum constituerat—cum hoc sibi contentionem fore putabat, Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. quam ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset.

Provenance