Passage
Cicero, Pro M. Scauro 37
lat cicero phi029 perseus lat2
quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. generi igitur toti accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide omnia conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable