LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Scauro 5

lat cicero phi029 perseus lat2

num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae. Aliam quidem causam mortis voluntariae nullam profecto iustam reperietis. atque hoc ille vidit; nam iecit quodam loco vita illam mulierem spoliari quam pudicitia maluisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable