LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Marcello 14

lat cicero phi032 perseus lat2

quo quidem in bello semper de pace audiendum putavi semperque dolui non modo pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt. hominem sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable