Passage
Cicero, Pro M. Marcello 15
lat cicero phi032 perseus lat2
quod quidem meum consilium minime obscurum fuit. nam et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo sensi. ex quo nemo erit tam iniustus rerum existimator qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. atque id minus mirum fortasse tum cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se non dimicare quam vincere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable