LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Marcello 16

lat cicero phi032 perseus lat2

atque huius quidem rei M. Marcello sum testis. nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa vidimus debet esse. non enim iam causae sunt inter se, sed victoriae comparandae.

Provenance