Passage
Cicero, Pro M. Marcello 17
lat cicero phi032 perseus lat2
vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. quos amisimus civis, eos vis Martis perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. alterius vero partis nihil amplius dico quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable