Passage
Cicero, Pro M. Marcello 25
lat cicero phi032 perseus lat2
itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: satis diu vel naturae vixi vel gloriae. satis, si ita vis, fortasse naturae, addam etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. qua re omitte, quaeso, istam doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. saepe enim venit ad meas auris te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse. credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud ne gloriae quidem satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis.