LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Marcello 7

lat cicero phi032 perseus lat2

at vero huius gloriae, C. Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam esse totam et propriam fatetur. numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur.

Provenance