Passage
Cicero, Pro Q. Ligario 16
lat cicero phi033 perseus lat2
quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle misereri. tum diceres: Caesar, cave credas: fuit in Africa, tulit arma contra te. nunc quid dicis? cave ignoscas. haec nec hominis nec ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, utetur, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable