Passage
Cicero, Pro Q. Ligario 19
lat cicero phi033 perseus lat2
mihi vero, Caesar, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. quo modo autem tu de re publica bene meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?