LOGOI

Passage

Cicero, Pro Q. Ligario 20

lat cicero phi033 perseus lat2

sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africa exire an vobis in Africam non venire? poteramusne, inquies, cum senatus censuisset? si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui noluit. reprehendo igitur? minime vero. neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable