Passage
Cicero, Pro Q. Ligario 23
lat cicero phi033 perseus lat2
sed quoquo modo se illud habet, haec querela, Tubero, vestra quid valet? recepti in provinciam non sumus. quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis an contra Caesarem retenturi? vide quid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det vel potius audaciae. si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable