Passage
Cicero, Pro Q. Ligario 30
lat cicero phi033 perseus lat2
causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac. ad parentem sic agi solet, ad iudices: non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen. dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus. ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor: erravi, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro. si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable